Give Thanks to the Lord
Psa 138:1  (137:1) ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
Psa 138:2  (137:2) adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
Psa 138:3  (137:3) in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
Psa 138:4  (137:4) confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
Psa 138:5  (137:5) et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
Psa 138:6  (137:6) quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
Psa 138:7  (137:7) si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
Psa 138:8  (137:8) Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias