How Shall We Sing the Lord's Song?
Psa 137:1  (136:1) David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
Psa 137:2  (136:2) in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
Psa 137:3  (136:3) quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
Psa 137:4  (136:4) quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
Psa 137:5  (136:5) si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
Psa 137:6  (136:6) adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
Psa 137:7  (136:7) memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
Psa 137:8  (136:8) filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
Psa 137:9  (136:9) beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram