His Steadfast Love Endures Forever
Psa 136:1  (135:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:2  (135:2) confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:3  (135:3) confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:4  (135:4) qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:5  (135:5) qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:6  (135:6) qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:7  (135:7) qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:8  (135:8) solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:9  (135:9) lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:10  (135:10) qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:11  (135:11) qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:12  (135:12) in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:13  (135:13) qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:14  (135:14) et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:15  (135:15) et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:16  (135:16) qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:17  (135:17) qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:18  (135:18) et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:19  (135:19) Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:20  (135:20) et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:21  (135:21) et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:22  (135:22) hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:23  (135:23) quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:24  (135:24) et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:25  (135:25) qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
Psa 136:26  (135:26) confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius