The Lord Has Chosen Zion
Psa 132:1  (131:1) canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
Psa 132:2  (131:2) sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
Psa 132:3  (131:3) si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
Psa 132:4  (131:4) si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
Psa 132:5  (131:5) et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
Psa 132:6  (131:6) ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
Psa 132:7  (131:7) introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
Psa 132:8  (131:8) surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
Psa 132:9  (131:9) sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
Psa 132:10  (131:10) propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
Psa 132:11  (131:11) iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
Psa 132:12  (131:12) si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
Psa 132:13  (131:13) quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
Psa 132:14  (131:14) haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
Psa 132:15  (131:15) viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
Psa 132:16  (131:16) sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
Psa 132:17  (131:17) illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
Psa 132:18  (131:18) inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea