My Soul Waits for the Lord
Psa 130:1  (129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
Psa 130:2  (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
Psa 130:3  (129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
Psa 130:4  (129:4) quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
Psa 130:5  (129:5) speravit anima mea in Domino
Psa 130:6  (129:6) a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
Psa 130:7  (129:7) quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
Psa 130:8  (129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius