They Have Afflicted Me from My Youth
Psa 129:1  (128:1) canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel
Psa 129:2  (128:2) saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
Psa 129:3  (128:3) supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam
Psa 129:4  (128:4) Dominus iustus concidet cervices peccatorum
Psa 129:5  (128:5) confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
Psa 129:6  (128:6) fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
Psa 129:7  (128:7) de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit
Psa 129:8  (128:8) et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini