Blessed Is Everyone Who Fears the Lord
Psa 128:1  (127:1) canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
Psa 128:2  (127:2) labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
Psa 128:3  (127:3) uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
Psa 128:4  (127:4) ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
Psa 128:5  (127:5) benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
Psa 128:6  (127:6) et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel