Unless the Lord Builds the House
Psa 127:1  (126:1) canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit
Psa 127:2  (126:2) vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum
Psa 127:3  (126:3) ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
Psa 127:4  (126:4) sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
Psa 127:5  (126:5) beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta