Restore Our Fortunes, O Lord
Psa 126:1  (125:1) canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
Psa 126:2  (125:2) tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
Psa 126:3  (125:3) magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
Psa 126:4  (125:4) converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
Psa 126:5  (125:5) qui seminant in lacrimis in exultatione metent
Psa 126:6  (125:6) euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos