The Lord Surrounds His People
Psa 125:1  (124:1) canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
Psa 125:2  (124:2) in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
Psa 125:3  (124:3) quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
Psa 125:4  (124:4) benefac Domine bonis et rectis corde
Psa 125:5  (124:5) declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel