Our Help Is in the Name of the Lord
Psa 124:1  (123:1) canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel
Psa 124:2  (123:2) nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
Psa 124:3  (123:3) forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos
Psa 124:4  (123:4) forsitan aqua absorbuisset nos
Psa 124:5  (123:5) torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem
Psa 124:6  (123:6) benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
Psa 124:7  (123:7) anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
Psa 124:8  (123:8) adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram