Our Eyes Look to the Lord Our God
Psa 123:1  (122:1) canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
Psa 123:2  (122:2) ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
Psa 123:3  (122:3) miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
Psa 123:4  (122:4) quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis