Let Us Go to the House of the Lord
Psa 122:1  (121:1) canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
Psa 122:2  (121:2) stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
Psa 122:3  (121:3) Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
Psa 122:4  (121:4) illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
Psa 122:5  (121:5) quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
Psa 122:6  (121:6) rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
Psa 122:7  (121:7) fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
Psa 122:8  (121:8) propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
Psa 122:9  (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi