My Help Comes from the Lord
Psa 121:1  (120:1) canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
Psa 121:2  (120:2) auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
Psa 121:3  (120:3) non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te
Psa 121:4  (120:4) ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
Psa 121:5  (120:5) Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
Psa 121:6  (120:6) per diem sol non uret te neque luna per noctem
Psa 121:7  (120:7) Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus
Psa 121:8  (120:8) Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum