Deliver Me, O Lord
Psa 120:1  (119:1) canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
Psa 120:2  (119:2) Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
Psa 120:3  (119:3) quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
Psa 120:4  (119:4) sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
Psa 120:5  (119:5) heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
Psa 120:6  (119:6) multum incola fuit anima mea
Psa 120:7  (119:7) cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis