Your Word Is a Lamp to My Feet
Psa 119:1  (118:1) alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
Psa 119:2  (118:2) beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
Psa 119:3  (118:3) non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
Psa 119:4  (118:4) tu mandasti mandata tua custodire nimis
Psa 119:5  (118:5) utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
Psa 119:6  (118:6) tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
Psa 119:7  (118:7) confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
Psa 119:8  (118:8) iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
Psa 119:9  (118:9) beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
Psa 119:10  (118:10) in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
Psa 119:11  (118:11) in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
Psa 119:12  (118:12) benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
Psa 119:13  (118:13) in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
Psa 119:14  (118:14) in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
Psa 119:15  (118:15) in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
Psa 119:16  (118:16) in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
Psa 119:17  (118:17) gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
Psa 119:18  (118:18) revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
Psa 119:19  (118:19) incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
Psa 119:20  (118:20) concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
Psa 119:21  (118:21) increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
Psa 119:22  (118:22) aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
Psa 119:23  (118:23) etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
Psa 119:24  (118:24) nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
Psa 119:25  (118:25) deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
Psa 119:26  (118:26) vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
Psa 119:27  (118:27) viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
Psa 119:28  (118:28) dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
Psa 119:29  (118:29) viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
Psa 119:30  (118:30) viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
Psa 119:31  (118:31) adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
Psa 119:32  (118:32) viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
Psa 119:33  (118:33) he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
Psa 119:34  (118:34) da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
Psa 119:35  (118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
Psa 119:36  (118:36) inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
Psa 119:37  (118:37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
Psa 119:38  (118:38) statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
Psa 119:39  (118:39) amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
Psa 119:40  (118:40) ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
Psa 119:41  (118:41) vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
Psa 119:42  (118:42) et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
Psa 119:43  (118:43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
Psa 119:44  (118:44) et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
Psa 119:45  (118:45) et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
Psa 119:46  (118:46) et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
Psa 119:47  (118:47) et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
Psa 119:48  (118:48) et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
Psa 119:49  (118:49) zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
Psa 119:50  (118:50) haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
Psa 119:51  (118:51) superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
Psa 119:52  (118:52) memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
Psa 119:53  (118:53) defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
Psa 119:54  (118:54) cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
Psa 119:55  (118:55) memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
Psa 119:56  (118:56) haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
Psa 119:57  (118:57) heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
Psa 119:58  (118:58) deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
Psa 119:59  (118:59) cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
Psa 119:60  (118:60) paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
Psa 119:61  (118:61) funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
Psa 119:62  (118:62) media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
Psa 119:63  (118:63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
Psa 119:64  (118:64) misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
Psa 119:65  (118:65) teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
Psa 119:66  (118:66) bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
Psa 119:67  (118:67) priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
Psa 119:68  (118:68) bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
Psa 119:69  (118:69) multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
Psa 119:70  (118:70) coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
Psa 119:71  (118:71) bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
Psa 119:72  (118:72) bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
Psa 119:73  (118:73) ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
Psa 119:74  (118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
Psa 119:75  (118:75) cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
Psa 119:76  (118:76) fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
Psa 119:77  (118:77) veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
Psa 119:78  (118:78) confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
Psa 119:79  (118:79) convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
Psa 119:80  (118:80) fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
Psa 119:81  (118:81) caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
Psa 119:82  (118:82) defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
Psa 119:83  (118:83) quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
Psa 119:84  (118:84) quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
Psa 119:85  (118:85) narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
Psa 119:86  (118:86) omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
Psa 119:87  (118:87) paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
Psa 119:88  (118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
Psa 119:89  (118:89) lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
Psa 119:90  (118:90) in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
Psa 119:91  (118:91) ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
Psa 119:92  (118:92) nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
Psa 119:93  (118:93) in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
Psa 119:94  (118:94) tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
Psa 119:95  (118:95) me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
Psa 119:96  (118:96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
Psa 119:97  (118:97) mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
Psa 119:98  (118:98) super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
Psa 119:99  (118:99) super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
Psa 119:100  (118:100) super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
Psa 119:101  (118:101) ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
Psa 119:102  (118:102) a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
Psa 119:103  (118:103) quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
Psa 119:104  (118:104) a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
Psa 119:105  (118:105) nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
Psa 119:106  (118:106) iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
Psa 119:107  (118:107) humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
Psa 119:108  (118:108) voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
Psa 119:109  (118:109) anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
Psa 119:110  (118:110) posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
Psa 119:111  (118:111) hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
Psa 119:112  (118:112) inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
Psa 119:113  (118:113) samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
Psa 119:114  (118:114) adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
Psa 119:115  (118:115) declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
Psa 119:116  (118:116) suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
Psa 119:117  (118:117) adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
Psa 119:118  (118:118) sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
Psa 119:119  (118:119) praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
Psa 119:120  (118:120) confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim; tuis timui
Psa 119:121  (118:121) ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
Psa 119:122  (118:122) suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
Psa 119:123  (118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
Psa 119:124  (118:124) fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
Psa 119:125  (118:125) servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
Psa 119:126  (118:126) tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
Psa 119:127  (118:127) ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
Psa 119:128  (118:128) propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
Psa 119:129  (118:129) fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
Psa 119:130  (118:130) declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
Psa 119:131  (118:131) os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
Psa 119:132  (118:132) aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
Psa 119:133  (118:133) gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
Psa 119:134  (118:134) redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
Psa 119:135  (118:135) faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
Psa 119:136  (118:136) exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
Psa 119:137  (118:137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
Psa 119:138  (118:138) mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
Psa 119:139  (118:139) tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
Psa 119:140  (118:140) ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
Psa 119:141  (118:141) adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
Psa 119:142  (118:142) iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
Psa 119:143  (118:143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
Psa 119:144  (118:144) aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
Psa 119:145  (118:145) cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
Psa 119:146  (118:146) clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
Psa 119:147  (118:146) praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
Psa 119:148  (118:148) praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
Psa 119:149  (118:147) vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
Psa 119:150  (118:150) adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
Psa 119:151  (118:151) prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
Psa 119:152  (118:152) initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
Psa 119:153  (118:153) res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
Psa 119:154  (118:154) iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
Psa 119:155  (118:155) longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
Psa 119:156  (118:156) misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
Psa 119:157  (118:157) multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
Psa 119:158  (118:158) vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
Psa 119:159  (118:159) vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
Psa 119:160  (118:160) principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
Psa 119:161  (118:161) sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
Psa 119:162  (118:162) laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
Psa 119:163  (118:163) iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
Psa 119:164  (118:164) septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
Psa 119:165  (118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
Psa 119:166  (118:166) expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
Psa 119:167  (118:167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
Psa 119:168  (118:168) servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
Psa 119:169  (118:169) thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
Psa 119:170  (118:170) intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
Psa 119:171  (118:171) eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
Psa 119:172  (118:172) pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
Psa 119:173  (118:173) fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
Psa 119:174  (118:174) concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
Psa 119:175  (118:175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
Psa 119:176  (118:176) erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus