His Steadfast Love Endures Forever
Psa 118:1  (117:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:2  (117:2) dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:3  (117:3) dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:4  (117:4) dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:5  (117:5) de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
Psa 118:6  (117:6) Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
Psa 118:7  (117:7) Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
Psa 118:8  (117:8) bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
Psa 118:9  (117:9) bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
Psa 118:10  (117:10) omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
Psa 118:11  (117:11) circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
Psa 118:12  (117:12) circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
Psa 118:13  (117:13) inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
Psa 118:14  (117:14) fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
Psa 118:15  (117:15) vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
Psa 118:16  (117:16) dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
Psa 118:17  (117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
Psa 118:18  (117:18) castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
Psa 118:19  (117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
Psa 118:20  (117:20) haec porta Domini iusti intrabunt in eam
Psa 118:21  (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
Psa 118:22  (117:22) lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Psa 118:23  (117:23) a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
Psa 118:24  (117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
Psa 118:25  (117:25) o Domine salvum fac o Domine prosperare
Psa 118:26  (117:26) benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
Psa 118:27  (117:27) Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
Psa 118:28  (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
Psa 118:29  (117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius