I Love the Lord
Psa 116:1  (114:1) alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
Psa 116:2  (114:2) quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
Psa 116:3  (114:3) circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
Psa 116:4  (114:4) et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
Psa 116:5  (114:5) misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
Psa 116:6  (114:6) custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
Psa 116:7  (114:7) convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
Psa 116:8  (114:8) quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
Psa 116:9  (114:9) placebo Domino in regione vivorum
Psa 116:10  (115:10) alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
Psa 116:11  (115:11) ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
Psa 116:12  (115:12) quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
Psa 116:13  (115:13) calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
Psa 116:14  (115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius
Psa 116:15  (115:15) pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
Psa 116:16  (115:16) o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
Psa 116:17  (115:17) tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
Psa 116:18  (115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
Psa 116:19  (115:19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem