To Your Name Give Glory
Psa 115:1  (113:9) non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
Psa 115:2  (113:10) super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
Psa 115:3  (113:11) Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
Psa 115:4  (113:12) simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
Psa 115:5  (113:13) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
Psa 115:6  (113:14) aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
Psa 115:7  (113:15) manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
Psa 115:8  (113:16) similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
Psa 115:9  (113:17) domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
Psa 115:10  (113:18) domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
Psa 115:11  (113:19) qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
Psa 115:12  (113:20) Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
Psa 115:13  (113:21) benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
Psa 115:14  (113:22) adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
Psa 115:15  (113:23) benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
Psa 115:16  (113:24) caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
Psa 115:17  (113:25) non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
Psa 115:18  (113:26) sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum