Tremble at the Presence of the Lord
Psa 114:1  (113:1) alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
Psa 114:2  (113:2) facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
Psa 114:3  (113:3) mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
Psa 114:4  (113:4) montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
Psa 114:5  (113:5) quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
Psa 114:6  (113:6) montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
Psa 114:7  (113:7) a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
Psa 114:8  (113:8) qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum