Who Is like the Lord Our God?
Psa 113:1  (112:1) alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
Psa 113:2  (112:2) sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
Psa 113:3  (112:3) a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
Psa 113:4  (112:4) excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
Psa 113:5  (112:5) quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
Psa 113:6  (112:6) et humilia respicit in caelo et in terra
Psa 113:7  (112:7) suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
Psa 113:8  (112:8) ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
Psa 113:9  (112:9) qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem