The Righteous Will Never Be Moved
Psa 112:1  (111:1) alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis
Psa 112:2  (111:2) potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
Psa 112:3  (111:3) gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
Psa 112:4  (111:4) exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
Psa 112:5  (111:5) iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
Psa 112:6  (111:16) quia in aeternum non commovebitur
Psa 112:7  (111:7) in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino
Psa 112:8  (111:8) confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
Psa 112:9  (111:9) dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
Psa 112:10  (111:10) peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit