Great Are the Lord's Works
Psa 111:1  (110:1) alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
Psa 111:2  (110:2) magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
Psa 111:3  (110:3) confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
Psa 111:4  (110:4) memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
Psa 111:5  (110:5) escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
Psa 111:6  (110:6) virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
Psa 111:7  (110:7) ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
Psa 111:8  (110:8) fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
Psa 111:9  (110:9) redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
Psa 111:10  (110:10) initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi;