Sit at My Right Hand
Psa 110:1  (109:1) David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Psa 110:2  (109:2) virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
Psa 110:3  (109:3) tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
Psa 110:4  (109:4) iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Psa 110:5  (109:5) Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
Psa 110:6  (109:6) iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum
Psa 110:7  (109:7) de torrente in via bibet propterea exaltabit caput