Help Me, O Lord My God
Psa 109:1  (108:1) in finem David psalmus (108:2) Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
Psa 109:2  (108:3) locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
Psa 109:3  (108:4) pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
Psa 109:4  (108:5) et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
Psa 109:5  (108:6) constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
Psa 109:6  (108:7) cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
Psa 109:7  (108:8) fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
Psa 109:8  (108:9) fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
Psa 109:9  (108:10) nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
Psa 109:10  (108:11) scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
Psa 109:11  (108:12) non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
Psa 109:12  (108:13) fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
Psa 109:13  (108:14) in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
Psa 109:14  (108:15) fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
Psa 109:15  (108:16) pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
Psa 109:16  (108:17) et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
Psa 109:17  (108:18) et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo
Psa 109:18  (108:18) et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
Psa 109:19  (108:19) fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
Psa 109:20  (108:20) hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
Psa 109:21  (108:21) et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
Psa 109:22  (108:22) quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
Psa 109:23  (108:23) sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
Psa 109:24  (108:24) genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
Psa 109:25  (108:25) et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
Psa 109:26  (108:26) adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
Psa 109:27  (108:27) et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
Psa 109:28  (108:28) maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
Psa 109:29  (108:29) induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
Psa 109:30  (108:30) confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
Psa 109:31  (108:31) quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam