With God We Shall Do Valiantly
Psa 108:1  (107:1) canticum psalmi David (107:2) paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
Psa 108:2  (107:3) exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
Psa 108:3  (107:4) confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
Psa 108:4  (107:5) quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
Psa 108:5  (107:6) exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
Psa 108:6  (107:7) ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
Psa 108:7  (107:8) Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar
Psa 108:8  (107:9) meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus
Psa 108:9  (107:10) Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt
Psa 108:10  (107:11) quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
Psa 108:11  (107:12) nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris
Psa 108:12  (107:13) da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
Psa 108:13  (107:14) in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros