Let the Redeemed of the Lord Say So
Psa 107:1  (106:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 107:2  (106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
Psa 107:3  (106:3) a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
Psa 107:4  (106:4) erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
Psa 107:5  (106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
Psa 107:6  (106:6) et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
Psa 107:7  (106:7) et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
Psa 107:8  (106:8) confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
Psa 107:9  (106:9) quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
Psa 107:10  (106:10) sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
Psa 107:11  (106:11) quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
Psa 107:12  (106:12) et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
Psa 107:13  (106:13) et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
Psa 107:14  (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
Psa 107:15  (106:15) confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
Psa 107:16  (106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
Psa 107:17  (106:17) suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
Psa 107:18  (106:18) omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
Psa 107:19  (106:19) et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
Psa 107:20  (106:20) misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
Psa 107:21  (106:21) confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
Psa 107:22  (106:22) et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
Psa 107:23  (106:23) qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
Psa 107:24  (106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
Psa 107:25  (106:25) dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
Psa 107:26  (106:26) ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
Psa 107:27  (106:27) turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
Psa 107:28  (106:28) et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
Psa 107:29  (106:29) et statuit procellam eius; in auram et siluerunt fluctus eius
Psa 107:30  (106:30) et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
Psa 107:31  (106:31) confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
Psa 107:32  (106:32) exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
Psa 107:33  (106:33) posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
Psa 107:34  (106:34) terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
Psa 107:35  (106:35) posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
Psa 107:36  (106:36) et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
Psa 107:37  (106:37) et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
Psa 107:38  (106:38) et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
Psa 107:39  (106:39) et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
Psa 107:40  (106:40) effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
Psa 107:41  (106:41) et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
Psa 107:42  (106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
Psa 107:43  (106:43) quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini