Give Thanks to the Lord, for He Is Good
Psa 106:1  (105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 106:2  (105:2) quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
Psa 106:3  (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
Psa 106:4  (105:4) memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
Psa 106:5  (105:5) ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
Psa 106:6  (105:6) peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
Psa 106:7  (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum
Psa 106:8  (105:8) et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
Psa 106:9  (105:9) et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
Psa 106:10  (105:10) et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
Psa 106:11  (105:11) et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
Psa 106:12  (105:12) et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
Psa 106:13  (105:13) cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
Psa 106:14  (105:14) et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
Psa 106:15  (105:15) et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
Psa 106:16  (105:16) et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
Psa 106:17  (105:17) aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
Psa 106:18  (105:18) et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
Psa 106:19  (105:19) et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
Psa 106:20  (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
Psa 106:21  (105:21) obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
Psa 106:22  (105:22) mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
Psa 106:23  (105:23) et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
Psa 106:24  (105:24) et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
Psa 106:25  (105:25) et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
Psa 106:26  (105:26) et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
Psa 106:27  (105:27) et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
Psa 106:28  (105:28) et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
Psa 106:29  (105:29) et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
Psa 106:30  (105:30) et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
Psa 106:31  (105:31) et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
Psa 106:32  (105:32) et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
Psa 106:33  (105:33) quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
Psa 106:34  (105:34) non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
Psa 106:35  (105:35) et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
Psa 106:36  (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
Psa 106:37  (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
Psa 106:38  (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
Psa 106:39  (105:39) et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
Psa 106:40  (105:40) et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
Psa 106:41  (105:41) et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
Psa 106:42  (105:42) et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
Psa 106:43  (105:43) saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
Psa 106:44  (105:44) et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
Psa 106:45  (105:45) et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
Psa 106:46  (105:46) et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
Psa 106:47  (105:47) salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
Psa 106:48  (105:48) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat