Tell of All His Wonderful Works
Psa 105:1  (104:1) alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
Psa 105:2  (104:2) cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
Psa 105:3  (104:3) laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
Psa 105:4  (104:4) quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
Psa 105:5  (104:5) mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
Psa 105:6  (104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
Psa 105:7  (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
Psa 105:8  (104:8) memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
Psa 105:9  (104:9) quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
Psa 105:10  (104:10) et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
Psa 105:11  (104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
Psa 105:12  (104:12) cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
Psa 105:13  (104:13) et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
Psa 105:14  (104:14) non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
Psa 105:15  (104:15) nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
Psa 105:16  (104:16) et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
Psa 105:17  (104:17) misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
Psa 105:18  (104:18) humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
Psa 105:19  (104:19) donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
Psa 105:20  (104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
Psa 105:21  (104:21) constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
Psa 105:22  (104:22) ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
Psa 105:23  (104:23) et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
Psa 105:24  (104:24) et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
Psa 105:25  (104:25) convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
Psa 105:26  (104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
Psa 105:27  (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
Psa 105:28  (104:28) misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
Psa 105:29  (104:29) convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
Psa 105:30  (104:30) dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
Psa 105:31  (104:31) dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
Psa 105:32  (104:32) posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
Psa 105:33  (104:33) et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
Psa 105:34  (104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
Psa 105:35  (104:35) et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
Psa 105:36  (104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
Psa 105:37  (104:37) et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
Psa 105:38  (104:38) laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
Psa 105:39  (104:39) expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
Psa 105:40  (104:40) petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
Psa 105:41  (104:41) disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
Psa 105:42  (104:42) quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
Psa 105:43  (104:43) et eduxit populum suum in exultatione et; electos suos in laetitia
Psa 105:44  (104:44) et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
Psa 105:45  (104:45) ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant