O Lord My God, You Are Very Great
Psa 104:1  (103:1) ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
Psa 104:2  (103:2) amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
Psa 104:3  (103:3) qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
Psa 104:4  (103:4) qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
Psa 104:5  (103:5) qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
Psa 104:6  (103:6) abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
Psa 104:7  (103:7) ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
Psa 104:8  (103:8) ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
Psa 104:9  (103:9) terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
Psa 104:10  (103:10) qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
Psa 104:11  (103:11) potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
Psa 104:12  (103:12) super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
Psa 104:13  (103:13) rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
Psa 104:14  (103:14) producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
Psa 104:15  (103:15) et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
Psa 104:16  (103:16) saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
Psa 104:17  (103:17) illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
Psa 104:18  (103:18) montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
Psa 104:19  (103:19) fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
Psa 104:20  (103:20) posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
Psa 104:21  (103:21) catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
Psa 104:22  (103:22) ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
Psa 104:23  (103:23) exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
Psa 104:24  (103:24) quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
Psa 104:25  (103:25) hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
Psa 104:26  (103:26) illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
Psa 104:27  (103:27) omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
Psa 104:28  (103:28) dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
Psa 104:29  (103:29) avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
Psa 104:30  (103:30) emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
Psa 104:31  (103:31) sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
Psa 104:32  (103:32) qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
Psa 104:33  (103:33) cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
Psa 104:34  (103:34) iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
Psa 104:35  (103:35) deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino