Bless the Lord, O My Soul
Psa 103:1  (102:1) ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
Psa 103:2  (102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
Psa 103:3  (102:3) qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
Psa 103:4  (102:4) qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
Psa 103:5  (102:5) qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
Psa 103:6  (102:6) faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
Psa 103:7  (102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
Psa 103:8  (102:8) miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
Psa 103:9  (102:9) non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
Psa 103:10  (102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
Psa 103:11  (102:11) quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
Psa 103:12  (102:12) quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
Psa 103:13  (102:13) quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
Psa 103:14  (102:14) quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
Psa 103:15  (102:15) homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
Psa 103:16  (102:16) quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
Psa 103:17  (102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
Psa 103:18  (102:18) his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
Psa 103:19  (102:19) Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
Psa 103:20  (102:20) benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
Psa 103:21  (102:21) benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
Psa 103:22  (102:22) benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino