Do Not Hide Your Face from Me
Psa 102:1  (101:1) oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam (101:2) Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
Psa 102:2  (101:3) non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
Psa 102:3  (101:4) quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
Psa 102:4  (101:5) percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
Psa 102:5  (101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
Psa 102:6  (101:7) similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
Psa 102:7  (101:8) vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
Psa 102:8  (101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
Psa 102:9  (101:10) quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
Psa 102:10  (101:11) a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
Psa 102:11  (101:12) dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
Psa 102:12  (101:13) tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
Psa 102:13  (101:14) tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
Psa 102:14  (101:15) quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
Psa 102:15  (101:16) et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
Psa 102:16  (101:17) quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
Psa 102:17  (101:18) respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
Psa 102:18  (101:19) scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
Psa 102:19  (101:20) quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
Psa 102:20  (101:21) ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
Psa 102:21  (101:22) ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
Psa 102:22  (101:23) in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
Psa 102:23  (101:24) respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
Psa 102:24  (101:25) ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
Psa 102:25  (101:26) initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
Psa 102:26  (101:27) ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
Psa 102:27  (101:28) tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
Psa 102:28  (101:29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur