I Will Walk with Integrity
Psa 101:1  (100:1) David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
Psa 101:2  (100:2) et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
Psa 101:3  (100:3) non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
Psa 101:4  (100:4) cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
Psa 101:5  (100:5) detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
Psa 101:6  (100:6) oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
Psa 101:7  (100:7) non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
Psa 101:8  (100:8) in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem