His Steadfast Love Endures Forever
Psa 100:1  (99:1) psalmus in confessione (99:2) iubilate Domino omnis terra
Psa 100:2  (99:2) servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione
Psa 100:3  (99:3) scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
Psa 100:4  (99:4) introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius
Psa 100:5  (99:5) quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius