The Lord Our God Is Holy
Psa 99:1  (98:1) psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
Psa 99:2  (98:2) Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
Psa 99:3  (98:3) confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
Psa 99:4  (98:4) et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
Psa 99:5  (98:5) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
Psa 99:6  (98:6) Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
Psa 99:7  (98:7) in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
Psa 99:8  (98:8) Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
Psa 99:9  (98:9) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster