Make a Joyful Noise to the Lord
Psa 98:1  (97:1) psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
Psa 98:2  (97:2) notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
Psa 98:3  (97:3) recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
Psa 98:4  (97:4) iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
Psa 98:5  (97:5) psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
Psa 98:6  (97:6) in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
Psa 98:7  (97:7) moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
Psa 98:8  (97:8) flumina plaudent manu simul montes exultabunt
Psa 98:9  (97:9) a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate