The Lord Reigns
Psa 97:1  (96:1) huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
Psa 97:2  (96:2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
Psa 97:3  (96:3) ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
Psa 97:4  (96:4) adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
Psa 97:5  (96:5) montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
Psa 97:6  (96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
Psa 97:7  (96:7) confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
Psa 97:8  (96:8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
Psa 97:9  (96:9) quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
Psa 97:10  (96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
Psa 97:11  (96:11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia
Psa 97:12  (96:12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius