Worship in the Splendor of Holiness
Psa 96:1  (95:1) quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
Psa 96:2  (95:2) cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
Psa 96:3  (95:3) adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
Psa 96:4  (95:4) quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
Psa 96:5  (95:5) quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
Psa 96:6  (95:6) confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
Psa 96:7  (95:7) adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
Psa 96:8  (95:8) adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
Psa 96:9  (95:9) adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
Psa 96:10  (95:10) dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
Psa 96:11  (95:11) laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
Psa 96:12  (95:12) gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
Psa 96:13  (95:13) a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua