Let Us Sing Songs of Praise
Psa 95:1  (94:1) laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
Psa 95:2  (94:2) praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
Psa 95:3  (94:3) quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
Psa 95:4  (94:4) quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
Psa 95:5  (94:5) quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
Psa 95:6  (94:6) venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
Psa 95:7  (94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
Psa 95:8  (94:8) hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
Psa 95:9  (94:9) sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea
Psa 95:10  (94:10) quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde et isti non cognoverunt vias meas
Psa 95:11  (94:10) ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam