The Lord Will Not Forsake His People
Psa 94:1  (93:1) psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
Psa 94:2  (93:2) exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
Psa 94:3  (93:3) usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
Psa 94:4  (93:4) effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
Psa 94:5  (93:5) populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
Psa 94:6  (93:6) viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
Psa 94:7  (93:7) et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
Psa 94:8  (93:8) intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
Psa 94:9  (93:9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
Psa 94:10  (93:10) qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
Psa 94:11  (93:11) Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
Psa 94:12  (93:12) beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
Psa 94:13  (93:13) ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
Psa 94:14  (93:14) quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
Psa 94:15  (93:15) quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
Psa 94:16  (93:16) quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
Psa 94:17  (93:17) nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
Psa 94:18  (93:18) si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
Psa 94:19  (93:19) secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam
Psa 94:20  (93:20) numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
Psa 94:21  (93:21) captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
Psa 94:22  (93:22) et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
Psa 94:23  (93:23) et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster