The Lord Reigns
Psa 93:1  (92:1) laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
Psa 93:2  (92:2) parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
Psa 93:3  (92:3) elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos;
Psa 93:4  (92:4) a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus
Psa 93:5  (92:5) testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum