How Great Are Your Works
Psa 92:1  (91:1) psalmus cantici in die sabbati (91:2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
Psa 92:2  (91:3) ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
Psa 92:3  (91:4) in decacordo psalterio cum cantico in cithara
Psa 92:4  (91:5) quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
Psa 92:5  (91:6) quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
Psa 92:6  (91:7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
Psa 92:7  (91:8) cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;
Psa 92:8  (91:9) tu autem Altissimus in aeternum Domine
Psa 92:9  (91:10) quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
Psa 92:10  (91:11) et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
Psa 92:11  (91:12) et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
Psa 92:12  (91:13) iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
Psa 92:13  (91:14) plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
Psa 92:14  (91:15) adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
Psa 92:15  (91:16) ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo