My Refuge and My Fortress
Psa 91:1  (90:1) laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
Psa 91:2  (90:2) dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
Psa 91:3  (90:3) quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
Psa 91:4  (90:4) in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
Psa 91:5  (90:5) scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
Psa 91:6  (90:6) a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
Psa 91:7  (90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
Psa 91:8  (90:8) verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
Psa 91:9  (90:9) quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
Psa 91:10  (90:10) non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
Psa 91:11  (90:11) quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
Psa 91:12  (90:12) in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
Psa 91:13  (90:13) super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem
Psa 91:14  (90:14) quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
Psa 91:15  (90:15) clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
Psa 91:16  (90:16) longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum