From Everlasting to Everlasting
Psa 90:1  (89:1) oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
Psa 90:2  (89:2) priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
Psa 90:3  (89:3) ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
Psa 90:4  (89:4) quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
Psa 90:5  (89:5) quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
Psa 90:6  (89:6) mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
Psa 90:7  (89:7) quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
Psa 90:8  (89:8) posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
Psa 90:9  (89:9) quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
Psa 90:10  (89:10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
Psa 90:11  (89:11) quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
Psa 90:12  (89:12) dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
Psa 90:13  (89:13) convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
Psa 90:14  (89:14) repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
Psa 90:15  (89:15) laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
Psa 90:16  (89:16) et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
Psa 90:17  (89:17) et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;