I Will Sing of the Steadfast Love of the Lord
Psa 89:1  (88:1) intellectus Aethan Ezraitae (88:2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
Psa 89:2  (88:3) quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis;
Psa 89:3  (88:4) disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
Psa 89:4  (88:5) usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
Psa 89:5  (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
Psa 89:6  (88:7) quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
Psa 89:7  (88:8) Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
Psa 89:8  (88:9) Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
Psa 89:9  (88:10) tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
Psa 89:10  (88:11) tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
Psa 89:11  (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
Psa 89:12  (88:13) aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
Psa 89:13  (88:14) tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
Psa 89:14  (88:15) iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
Psa 89:15  (88:16) beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
Psa 89:16  (88:17) et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
Psa 89:17  (88:18) quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
Psa 89:18  (88:19) quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri
Psa 89:19  (88:20) tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
Psa 89:20  (88:21) inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
Psa 89:21  (88:22) manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
Psa 89:22  (88:23) nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
Psa 89:23  (88:24) et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
Psa 89:24  (88:25) et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
Psa 89:25  (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
Psa 89:26  (88:27) ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
Psa 89:27  (88:28) et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
Psa 89:28  (88:29) in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
Psa 89:29  (88:30) et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
Psa 89:30  (88:31) si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
Psa 89:31  (88:32) si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
Psa 89:32  (88:33) visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
Psa 89:33  (88:34) misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
Psa 89:34  (88:35) neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
Psa 89:35  (88:36) semel iuravi in sancto meo si David mentiar
Psa 89:36  (88:37) semen eius in aeternum manebit
Psa 89:37  (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
Psa 89:38  (88:39) tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
Psa 89:39  (88:40) evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
Psa 89:40  (88:41) destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
Psa 89:41  (88:42) diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
Psa 89:42  (88:43) exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
Psa 89:43  (88:44) avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
Psa 89:44  (88:45) destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
Psa 89:45  (88:46) minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
Psa 89:46  (88:47) usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
Psa 89:47  (88:48) memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
Psa 89:48  (88:49) quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
Psa 89:49  (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
Psa 89:50  (88:51) memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
Psa 89:51  (88:52) quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
Psa 89:52  (88:53) benedictus Dominus in aeternum fiat fiat