The Seven Bowls of God's Wrath
Rev 16:1  et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
Rev 16:2  et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
Rev 16:3  et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
Rev 16:4  et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
Rev 16:5  et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
Rev 16:6  quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
Rev 16:7  et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
Rev 16:8  et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
Rev 16:9  et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
Rev 16:10  et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
Rev 16:11  et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
Rev 16:12  et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
Rev 16:13  et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
Rev 16:14  sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
Rev 16:15  ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
Rev 16:16  et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
The Seventh Bowl
Rev 16:17  et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
Rev 16:18  et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
Rev 16:19  et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
Rev 16:20  et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
Rev 16:21  et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer