To the Church in Sardis
Rev 3:1  et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es
Rev 3:2  esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo
Rev 3:3  in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te
Rev 3:4  sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
Rev 3:5  qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
Rev 3:6  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
To the Church in Philadelphia
Rev 3:7  et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit
Rev 3:8  scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum
Rev 3:9  ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
Rev 3:10  quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra
Rev 3:11  venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
Rev 3:12  qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum
Rev 3:13  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
To the Church in Laodicea
Rev 3:14  et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
Rev 3:15  scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus
Rev 3:16  sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo
Rev 3:17  quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
Rev 3:18  suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
Rev 3:19  ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age
Rev 3:20  ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
Rev 3:21  qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
Rev 3:22  qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis