Prologue
Rev 1:1  apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
Rev 1:2  qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
Rev 1:3  beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
Greeting to the Seven Churches
Rev 1:4  Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
Rev 1:5  et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
Rev 1:6  et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
Rev 1:7  ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
Rev 1:8  ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
Vision of the Son of Man
Rev 1:9  ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
Rev 1:10  fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
Rev 1:11  dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
Rev 1:12  et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
Rev 1:13  et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
Rev 1:14  caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
Rev 1:15  et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
Rev 1:16  et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
Rev 1:17  et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
Rev 1:18  et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
Rev 1:19  scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
Rev 1:20  sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt