Greeting
Jud 1:1  Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
Jud 1:2  misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
Judgment on False Teachers
Jud 1:3  carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
Jud 1:4  subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
Jud 1:5  commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit
Jud 1:6  angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit
Jud 1:7  sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
Jud 1:8  similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
Jud 1:9  cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
Jud 1:10  hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
Jud 1:11  vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
Jud 1:12  hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
Jud 1:13  fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
Jud 1:14  prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
Jud 1:15  facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
Jud 1:16  hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
A Call to Persevere
Jud 1:17  vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
Jud 1:18  quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
Jud 1:19  hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
Jud 1:20  vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
Jud 1:21  ipsos vos in dilectione Dei servate
Jud 1:22  et hos quidem arguite iudicatos
Jud 1:23  illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
Doxology
Jud 1:24  ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
Jud 1:25  soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen