Greeting
2Jn 1:1  senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
2Jn 1:2  propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
2Jn 1:3  sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
Walking in Truth and Love
2Jn 1:4  gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
2Jn 1:5  et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
2Jn 1:6  et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
2Jn 1:7  quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
2Jn 1:8  videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
2Jn 1:9  omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
2Jn 1:10  si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
2Jn 1:11  qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis
Final Greetings
2Jn 1:12  plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
2Jn 1:13  salutant te filii sororis tuae electae